- SOLANUM
- SOLANUMplanta est, quam Graeci strychnon vocant, cui vis reprimendi, refrigerandique, ut ait Plin. l. 27. c. 13. Imô et maioris baccae devoratae, ut et ipsa radix, straugulandi facultatem habent. Unde, ioci causâ, radix haec parasitis in Aula datur; qui ad lautas mensas etiam invitis dominis accedere solent. Quae res oblectamenti non parum convivantibus praebet. Siquidem li cultellô derasa scrupuli (semidrachmae) pondere in vini sem unica maceretur, horis ad summum duabus, aliis septem; et deinde percolatô dilutô ac digitis pressô, id vini recentis addatur, quod poculum repleat, totumque potandum propinetur, fit paulo post, ut, qui biberint, nihil prorsus edere possint, magnô spectantium oblectamentô. Quod plantae secretum primus aperuit Frauciscus Calceolarius Veronensis. Verum qui hoc fucô utuntur, priusquam mensae assideant, parasitos ad ientaculum invitant, ut fra dulentum id vinum propinent. Discutitur fucus a risu, acetô potui datô, quod praesens remedium est, somnus quoque superveniens sanat. Quod si porro drachmae pondere propines, tum ioculari insaniae genere laborabunt, qui id sumpserint, et hactenus tantum, ut formosi sibi videantur: Si modum duplices; insaniam maiorem feceris et imagines illis conspicuae obversabuntur. Sed ne quid nimis, ne copiosius sumptum enecet. Ad seria vero etiam Solanum adhibitum, docet historia Duncani Scotorum Regis qui in oppid. Bortha obsessus a Svenone, Norvegiorum Rege, vinô et cerevisia solanô maniacô infectis, et in castra hostium sum missis, eos in soporem dedit, magnaque inter eos strage editâ disiecit, decem solum militibus, qui, quod hostium dona suspecta habuissent, a potu abstinuerant, cum Rege suo elapsis, uti ex Buchanani Histor. Scotic. refert Auctor Sinae et Eur. c. 31. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1086.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.